# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.1-13

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.57.1 to 2.57.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.1

Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut etiam ego vos exhortarer: Intendamus Christum vei um et summum Deum, veri et sununi Dei unicum Filium, non hujus sæculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est, coeli terraeque factorem, qui nos tanquam peregrinos vitam temporalem in hac agere mortalitate præcepit. Intendamus, inquam, iIlum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui sccundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit, utrumque faciens, non corum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur, admonuit. Qui nos ad immortalitatum vocans, coelestia nobis regna promisit. Ipse est cnim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccalum reos, ab æternæ vitæ felicitate secrevit, et terreno labore punivit. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed utilia scire præcepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapicndo justitiam, sed quae fit experiendo peccatum. Quinos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti, non ex quo sapere cœpimus, quod iste ait, sed cx quo deliquimus, destinavit. Qui nos proprias facultates hortatur spernere, imo vero loco tutiore recondere (Matth. VI, 19, 20): cum ip;e sit, non alins, ut hic putat, qui se non tantum cœlestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quæ impii possidebant, exspoliatione plectendi1, suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic pu at, qui in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis.

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
