# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.125-139

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.57.125 to 2.57.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.125

De aliqua istorum hæresi est iste: nam nun eum puto esse Manichæum. 4i. Sed cujuslibet sit haeretici erroris, vel ipse, vel Fabricius nescio quis, cujus se gloriatur esse discipulum, quantum ad hunc librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum. Ea quippe furoris ejus dejecta sunt robora, ex quibus omnes, quas in eo volumine scripsit, blasphemiæ pullularunt, inpiissimis in Deum maledictis atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum omnes sigillatim ramos ferire, nimis longum fuit: sed radices ipsae fuerant amputandæ. Si autem recenseatis quæ Contra Faustum manichaeum scripsimus, ct contra Adimanlum, qui Manchæi sectator cum ille viveret fuisse jactatur, multa reperietis quæ adversus isium pariter valeant. Et fortasse si illa legerentur, vel noa omnino, vel non multum necessarium, fuisset hæc scribere. Sane post finem libri, in quo fine paucitatem hominum in suo errore commendat, qula videlice i paucorum est sapientia: quod omnihus hæreticis ad. versariis Ecclesiæ catholicæ, quæ per omnes terras copiosa fertilitate diffunditur, in sua cuique propria vanitate commune est; omnes cniin de paucitate glorianitur, et ut seducere possint multitudinem quærunt1: post hunc ergo fincm libri, rursus alterius apparet exordium, ejusdem forsitan hominis auctoris, ejusdem tamen, quod nou dubitatur, erroris. Disputare autem cceperat, quod caro alium haberet fabricatorem, non Deum: unde cum perpauca dixisset, in ipso exordio cœpta finita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor codicis non potuerit implero quod caeperat, nescio. De hac tamen dementia hominum non considerantium quid loquantur, adversus Manichaeos multa jam scripsimus. Et in hujus ipsius operis initio idonca, quantum exislimo, jacta sunt fundamenta, quibus prudens et pius lector intelligat, non idco subtrahendam carnem opcribus Dei, quod spiritus natura sit potior; ncc ideo mala esse ista temporalia, quia merito eis præponuntur aeterna;

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
