Latin
2.57.140 to 2.57.147
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.140-147
Unproofread scanNot analysed yet
nec ideo bona terrestria detestanda, quia sunt cœlestia meliora: eum Deus crcaverit omnia bona, magnus in magnis, sed non parvus in parvis. Jam illud aliud quod In eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius discipuli Manichæi, qui prænomine Addas dictus est: ubi de ulroque Testamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli dolositae. velut inde ostendatur utrumque ab uno Deo esse non posse, sed alterum ab altero. Contra hoc autem ma lignum machinamentumjam olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipsum opusculum nostrum habere vos credo. Quamvis quædam sin. perpauca in fine ipsius operis Adimanti, quibus non respondi: nescio quibus enim, ut fieri solet, incurrenubus, quai magis videbantur urgere, illa interrupta sic re. manserunt. Sed, ut dixi, iu fine perpauca sunt, quæ si Dominus voluerit, quantocius explicare cu rabo.