# Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.69-89

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, 2.57.69 to 2.57.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.57.69

IX, 14): Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Propbetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excæcantur oculi judicantium; et munera ipse, quamvis non ege ai, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbræ (Cant. II, 17). Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum4 Testamentorum tempora distinguebat. sed Legem Dei contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit; ejusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet adfuturam? ) sanxit timore obedientiam cæteris profuturam. Qui propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat: sicut in Evangelio I, Venit in judicium, non solum ut qui non vident, videant; sed etiam ut qui vident, cæci fiant (Joan. IX, 39). Qui mandata vitæ perpetuæ nobis dedit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis tamen, non de ipsius gratia, sed de sud virtute fiJentibus, non quibus viverent, sed quibus morerentur, ut convincerentur dedit. Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum bonus odor Christi erant, et in his qui salvi fiebant, et in his qui peribant; aliis quidem odor vim in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Qui vitiatorum salus apparuit, dans incessum clandis, linguam mUtis, auditum surdis, Iumen cæcis, Ipse est enim et Pro, hctarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat, verum etiam justissime importat. Neque enim debet eum quisquam non minus impia vanitate Christo putare contrarium, et istum bonum dicere, Christum autem maium; eo quod iste in virga Aaron aridum lignum, et nulla radice subnixum, florem ferre fecit et fructum;

---

Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml.
