# Contra Cresconium 1.14

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.14

Ad haec quoque tibi respondeo. iam quidem supra commemoraui dominum ipsum Iesum, qui se imitandum discipulis praebuit, non solum Iudaeis, uerum etiam Pharisaeis et Sadducaeis et Samaritanis et ipsi diabolo principi omnium fallaciarum et errorum adserere ueritatem et de lege respondere non dedignatum. sed ne hoc domino licuisse, seruis autem eius existimes non licere, accipe quid in Actibus apostolorum legatur: Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus genere, deuenit Ephesum, potens in scripturis. hic catechizatus erat uiam domini, et feruens spiritu loquebatur et docebat uerissime quae iuxta Iesum, sciens solum baptismum Iohannis; hic etiam coeperat fiducialiter agere in synagoga. quem cum audissent Aquila et Priscilla, assumpserunt eum et certius illi exposuerunt uiam domini. uolente autem illo ire in Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut eum reciperent. qui cum uenisset, multum contulit his qui ibi crediderunt; uehementer enim Iudaeos reuincebat publice ostendens per scripturas esse legum Christum. quid de isto dicis, quid sentis? nonne fortasse eum contentiosum et animosum concitatorem paratoremque rixarum criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
