Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi hoc ab illo factitatum fateris, quia fateri eius litteris cogeris, non tamen has disputationes, sed sermones uel epistulas appellandas esse contendis, quid ego tecum sic diutius agam. ut qui haec ignorant quem uolunt nostrum adprobent, quem uolunt inprobent? de ipsis diuinis litteris, quibus necesse est cedas, hoc doceo, ipsa prorsus uerba, ipsa rerum uocabula profero. habes in hoc eodem testimonio, quod de Actibus apostolorum commemoraui, de ipso Paulo ita positum: disputabat igitur Iudaeis in synagoga et gentibus et colentibus in foro; habes alio loco, quamuis cum populo christiano ageret congregatis in ecclesia fratribus, ita scriptum: sedens uero quidam adulescens nomine Eutychus in fenestra, deductus somno graui, disputante Paulo; habes etiam in libro Psalmorum: suauis sit ei disputatio mea; habes et apud Esaiam prophetam: uenite, disputemus, dicit dominus, et multis aliis diuinarum scripturarum locis lege ubi inueneris hoc uerbum et inspice codices Graecos in eisdem testimoniis sanctarum scripturarum, et uidebis unde sit appellata dialectica, ne, quod omnes iusti etiam cum deo faciunt, quibus dictum est: uenite, disputemus, dicit dominus, non imiteris sapienti pietate, sed insulsa temeritate crimineris.