Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
In cuius primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia uideretur. nam uelut laudans genus dicendi meum et rursus uelut timens, ne hoc genere te uel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium aduersus eam de scripturis sanctis, ubi dictum putes: ex multa eloquentia non effugies peccatum, cum dictum non sit 'ex multa eloquentia', sed 'ei multiloquio'. multiloquium autem est superflua locutio, uitium scilicet loquendi amore contractum. plerumque autem loqui amant etiam qui nesciunt, quid loquantur uel quomodo loquantur siue ad sanitatem sententiarum siue ad ipsum qui per artem grammaticam discitur integrum sonum ordinemque uerborum. eloquentia uero facultas dicendi est congruenter explicans quae sentimus, qua tunc utendum est cum recta sentimus. hoc modo ea non usi sunt haeretici. nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, uerum et boni aliquid esset quod eloquenter explicare potuissent. frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt, aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimique abutuntur. quis enim nescit, sicuti est (medicina utilis uel inutilis), ut fuerint (utilia uel inutil)ia quae quaeruntur, ita eloquentiam, hoc est peritiam facultatemque dicendi, sic esse utilem uel inutilem, ut fuerint utilia uel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare.