# Contra Cresconium 1.25

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.25

Hanc enim artem, quam dialecticam uocant, quae nihil aliud docet quam consequentia. demonstrare seu uera ueris seu falsa falsis, numquam doctrina christiana formidat, sicut eam in Stoicis non formidauit apostolus, quos secum uolentes conferre non respuit. et ipsa enim fatetur et uerum est neminem a disputante ad conclusionem falsam consequenter inpelli, nisi prius consenserit falsis, quibus eadem conclusio uelit nolit efficitur. ac per hoc qui cauet, ne se loquentem consequantur falsa quae non uult, uolens falsa caueat quae praecedunt. si autem praecedentibus ueris inhaeserit. quaecumque consequentia perspexerit, quae falsa existimabat uel de quibus dubitabat, admonitus amplectatur, si ueritati est pacatissimae amicior quam contentiosissimae uanitati.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
