Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
Considera diligenter, si est hoc consequens, et tibi ipse responde. puto enim iam hoc ante oculos constituto cernis pro ingenii tui uiuacitate, quam non consequentia pro consequentibus colligas. nam re uera dicimus baptismum et illic esse, sed non dicimus et prodesse, immo uero dicimus et obesse. cum autem quaeritur, ubi quisque debeat baptizari. credo propter illud quaeri quod dominus ait: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. quia ergo propter hanc utilitatem accipiendus est baptismus, cum quaeritur ubi accipiendus sit, non quaeritur ubi sit, sed ubi ad regnum caelorum adipiscendum utilis sit. sequeretur autem etiam illic accipiendum esse ubicumque eum constat esse, si omnes, qui habent aliquid boni, etiam bono suo habere doceretur. cum uero tam multi tam multa bona habeant malo suo, quis non uideat, cum quaeritur ubi aliquid accipiendum sit, non quaeri ubi sit, sed ubi prosit? quomodo enim, si mihi concederes bonum esse aurum. concederes etiam latrones quoque habere aurum, non opinor uelles, ut ex his duobus concessis concluderem eum, qui habere aurum uelit, in latronum societate esse oportere, ita, cum et ego concedo bonum esse baptismum, concedo etiam Donatistas quoque habere baptismum, non debes ex his duobus concessis quasi sequatur concludere eum, qui habere baptismum uelit, in societate Donatistarum esse debere. ,