# Contra Cresconium 1.29

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.29

Hic uideo quid te possit mouere. fortasse enim dicis, quod in his omnibus nihil sacramenti commemorauerim: baptismus autem sanctum sacramentum est, et ideo non esse consequens, ut, si de auro de luce de alimentis armamentis indumentis probari potuit, quod aliis habentibus apta sint aliis inconuenientia, quamuis sint bona et ad utile aliquid instituta, continuo etiam baptismus aliis prosit aliis obsit habentibus. restat ergo adhuc requirere, utrum etiam illa bona, quae ad legem dei pertinent, non omnia omnibus prosint ha-. bentibus. hac quaestione proposita intentio nostra est, quod nec ipsa omnia omnibus habentibus prosunt. hanc intentionem, nostram uide quemadmodum probemus ex consensionibus uestris. conceditis enim in omnibus credendum esse apostolo Paulo — teneo unum —, conceditis etiam eundem apostolum dixisse: bona est lex, (si quis ea legitime utatur: ex) his duobus conficitur bonam esse legem, sed legitime utentibus. si ergo ea non legitime quisque usus fuerit, non ipsa fit mala, sed certe oberit malis.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
