Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse dices neminem posse et in lege esse et lege male uti; hoc ipso enim, quod contra legem uiuit, non esse in lege monstratur. contra ego dico fieri posse, ut quisque et in lege sit et (ea) non legitime utatur. quod item uestris concessionibus probo. conceditis enim memoratum apostolum testimonium posuisse de psalmis aduersus eos, qui gloriabantur in lege et uiuebant contra legem: sicut scriptum est, inquit, quia non est iustus quisquam, non est intellegens, non est inquirens deum; omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum. et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum. et ne putarent haec in eos dicta, qui non erant in lege, continuo subiecit: scimus autem quoniam quaecumque lex dicit his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo. item alio loco dicit: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit; sed peccatum non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. item paulo post: peccatum, inquit, accepta occasione per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est mihi factum est mors? absit; sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. attendis quemadmodum lege laudata eos qui in lege sunt arguit, quotquot ea male utendo per bonum habebant malum? item ipse apostolus scientiam quandam ex lege, quam et se habere dicebat et alios, sine caritate tamen inutilem dicit et noxiam: de sacrificiis, inquit, idolorum scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat, caritas uero aedificat. proinde et ista scientia, quamuis ad legem dei pertineat, si in aliquo sine caritate fuerit, inflat et nocet. quid? de ipso corpore et sanguine domini, unico sacrificio pro salute nostra, quoniam ipse dominus dicit: nisi quis manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam, nonne idem apostolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus fieri? ait enim: quicumque manducauerit indigne et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.