# Contra Cresconium 1.33

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.33

Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: unus unus, una fid.es, unum baptisma, una incorrupta et uera catholica ecclesia. quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. sed quid ad rem, cum omnia sicut dixi ista concedam? uerum quod ex his conaris efficere non efficitur, uidelicet ut, qui non sunt in una ecclesia, non possint habere unum baptismum, quod omnino falsissimum est. et melius quia et ipse posuisti, unde te possim commemorare quod uolo. certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus . me adducas ad intentionem tuam, unum deum esse, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam ecclesiam. quae cum inter nos conueniant, putas ex his illud quod non conuenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una ecclesia hoc unum baptismum esse non posse. ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem obseruatur, nec ideo fieri ut non sit unum baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt ecclesia. hoc autem probo ex his, quae in eadem sententia posuisti de uno deo et una fide. inuenimus 'enim eundem deum extra ecclesiam ab ignorantibus coli nec ideo fieri, ut non ipse sit deus, et fidem, qua creditur Christum esse filium dei uiui, inuenimus etiam eos, qui non pertinent ad membra ecclesiae, confiteri nec ideo fieri, ut non sit una fides. sic etiam cum inuenimus eundem baptismum ab eis qui sunt extra ecclesiam in baptizandis hominibus obseruari, non ideo non esse ipsum baptismum existimare debemus.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
