Latin
Book 1
Augustine, Contra Cresconium 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Fortasse ad hoc dicas fieri non posse, ut etiam extra ecclesiam idem ipse unus deus colatur aut eadem fides, qua confitemur Christum filium dei, unde Petrus beatus est appellatus, etiam in eis qui non sunt in ecclesia repperiatur. hoc ergo restat ut probem. habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus apostolorum commemoraui, cum de deo loqueretur, quia inscriptum in ara inuenerat 'ignoto deo': quem uos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis. numquid dixit: (quia extra ecclesiam colitis, non est deus ipse quem colitis'? sed ait: quem uos ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis, quid eis praestare cupiens, nisi ut eundem deum, quem praeter ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in ecclesia sapienter et salubriter colerent? ita uobis et nos dicimus: 'quem baptismum uos ignorantes obseruatis, eius pacem uobis nos (adnuntiamus, non ut, cum ad nos ueneritis, alterum accipiatis, sed ut eum, qui iam apud uos erat, utiliter habeatis.' de fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur aduersus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur et bene operari nolebant, tu credis, inquit, quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. nempe in unitate ecclesiae daemones non sunt, nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et domino Iesu Christo dixerint: quid nobis et tibi est, fili dei? unde et Paulus apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem (autem) non habeam, nihil sum. non autem existimo ita quemquam desipere, ut credat ad ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. sicut ergo deus unus colitur ignoranter etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipsa, ita et unus baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse. unus enim deus, una fides, unum baptisma, una incorrupta catholica ecclesia, non in qua sola unus deus colitur, sed in qua sola unus deus pie colitur, nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur, nec in qua sola unus baptismus habetur, sed in qua sola unus baptismus salubriter habetur.