# Contra Cresconium 1.4

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.4

Nam quod te dicis et arte dicendi inparem nobis et exemplis legis christianae penitus non instructum, quo pertinet obsecro? numquidnam te conpuli contra mea scripta rescribere et ideo recusantis et excusantis haec uox est? si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces aut ita loqueris, ut instrui te desideres? instare me dicis et prouocare semper, ut ad dinoscendam ueri quaestionem mecum uestri disceptent, sed uestros prudentius ac patientius facere, qui in ecclesia tantum quae in lege mandata sunt populos docent nec nobis respondere curant, scientes quia, si lex diuina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius quid uerius suadere non possunt, numquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad ueritatis regulam reuocare. quid tibi ergo uisum est, ut aduersus nos illis tacentibus tu loquaris? nam si bene faciunt, cur non imitaris, si male, cur laudas?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
