# Contra Cresconium 1.7

Augustine, Contra Cresconium, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.7

Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. nam si posses uidere, quam longe lateque Africam error iste peruaserat et quam pauca eius remanserint, quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam, quamuis etiam, sicubi diligentia medicinae huius inpensa non prodest, sufficit ad rationem deo reddendam, quod non cessauit inpendi. sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret, ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud deum sui officii mercede fraudetur. res enim certa fit ad incertum; incertum autem dico non praemium facientis, sed animum audientis. incertum enim nobis est, utrum adsensurus sit cui ueritas praedicatur, sed certum est etiam talibus ueritatem praedicari oportere et certum est fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, siue suscipiantur siue spernantur sine etiam propterea quaelibet temporaliter aduersa patiantur. dominus dicit in euangelio: cum ingressi fueritis, dicite: pax domui huic. si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax uestra; si quo minus, ad uos reuertetur. numquid certos fecit, quod essent eorum pacem suscepturi quibus eam praedicarent? certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
