# Contra Cresconium 2.13

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.13

Et de episcopis quidem uel clericis recipiendis alia quaestio est. quamuis enim, cum apud uos ordinantur, non super eos inuocetur nomen Donati, sed dei, tamen ita suscipiuntur, ut uidetur paci et utilitati ecclesiae conuenire. neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos, quibus uerbum et sacramentum dominicum ministramus, ac per hoc, ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita uel esse uel non esse debemus quod non propter nos, sed propter alios sumus. denique nonnulli sancta humilitate praediti uiri propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, uerum etiam cum laude posuerunt. numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter ac non potius damnabiliter ponerent? sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus, nec tamen similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri chriatianus. quid ita, nisi quia sine episcopatu uel clericatu salui esse possumus, sine Christiana uero religione non possumus?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
