Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde uestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire uidebatur his, quorum saluti per eorum consulebatur officium uel exercendum uel omittendum. uerumtamen etiam de ipsis, qui et apud nos eosdem administrauerunt honores, numquid, sicut dicere potuisti: episcopus est, episcopum recipis, ita poteris dicere: 'haereticus est, haereticum recipis' aut: 'schismaticus est, schismaticum recipis' aut: 'Donatianus est, Donatianum recipis'? his enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica ueritate distinguitur. proinde illa tamquam ecclesiastica munera etiam in alienis inuenta, qui uos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione seruimus, uel suscipiuntur uel non suscipiuntur. illa uero uitiosa et proprie uestra sanantur corriguntur mutantur, dum tamen ea sacramenta, sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut, cum ad ecclesiam ueniunt. quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit adprobetur, ne, dum nimis offendimur eis malis, quae contra ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona, quae de ecclesia discedendo traxerunt. nam etiam ramus fractus si rursus, sicut ait apostolus, inserendus sit, radix ei redditur, non forma mutatur.