# Contra Cresconium 2.16

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.16

Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in ecclesia, quae sanctum corpus est . Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. de his enim, qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; primam ad Corinthios epistulam lege et inuenies. baptismus igitur sacramentum est nouae uitae ac salutis aeternae, quem multi habent non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem uero sanctam. quae est uinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus. nemo qui habet potest esse uel schismaticus uel haereticus. cum ergo quisque ad ecclesiae ueniens unitatem, cum eius membris ueraciter copulatur, accipiat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut et baptismum. quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium, quomodo eum mundari negas. nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? non igitur, sicut conuiciaris, tamquam in asylum Romuli uestros nocentes recipimus. quos ciuitas dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam ueraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. hanc spiritu sancto mundante laetificat. de quo clamabat dicens: si quis sitit, ueniat et bibat, non aquam uisibilem commendans, quae datur in baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt. quamuis sine illa boni salui fieri non possint. quae quamuis ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos inuenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quattuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, quamuis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manauit.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
