# Contra Cresconium 2.17

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.17

Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine inuisibile dei donum sanctum spiritum commendabat dicens: si quis sitit, ueniat et bibat, sicut euidenter euangelista testatur adiungens: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. et utique, quantum ad sacramentum attinet lauacri uisibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, iam baptizauerat plures quam Iohannes, sicut ipsum loquitur euangelium. unde dicit discipulis suis: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autemspiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad pentecosten. hic sanctus spiritus ueniens in eos tale signum primitus dedit, ut, qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, quia portendebat ecclesiam per omnes gentes futuram nec quemquam accepturum spiritum sanctum, nisi qui eius unitati copularetur. huius fontis largo atque inuisibili flumine laetificat deus ciuitatem suam, de qua propheta praedixit: fluminis impetus laetificant ciuitatem dei. ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi uita aeterna dignus. accedit. hic est proprius ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est: fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. de hac enim ecclesia et de isto fonte dicitur et in Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
