# Contra Cresconium 2.25

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.25

Et illud testimonium, quod de scripturis posuisti: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro, ista uerba redarguit atque conuincit si enim quae occulta sunt domino deo nostro relinquenda sunt. quomodo conscientia dantis non solum mala, uerum etiam bona, cum occulta est. attenditur, ut abluat accipientis? aut si ipsa, cum occulta est. non attenditur. quid tunc accipiens iubetis attendat, unde conscientia eius abluatur? Ei Expergiscimini aliquando, nunc saltem dicite: attendat deum. quid timetis ne humiliemini, si non in homine, sed in domino gloriemini ? 'est', inquis, 'quod timeam. si enim, cum latet dantis conscientia, dixero. ut accipiens attendat deum, et ab illo tunc eius ablui conscientiam confessus fuero, illa me horrenda consequetur absurditas. sanctius ablui homines, cum baptizatores habent occultos malos quam cum manifestos bonos, si homo abluit. quando dantis conscientia bona est et manifesta, deus autem, quando mala et occulta). dic ergo quod dicimus?, quia hoc est uerum, hoc sanum, hoc catholicum, quod Christus mundet accipientium conscientias siue per bonos ministros baptismi sui siue per malos, quoniam de illo scriptum est: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
