# Contra Cresconium 2.26

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.26

Tu, inquis, responde, quomodo baptixent quos damnauit ecclesia. iam ergo receditur a uerbis Petiliani, quoniam illo dicente: conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis cum quaererem quis abluat accipientis conscientiam, quando polluta dantis occulta est, non mihi potuit responderi. tam enim contra ueritatem dicitur, quod falsa eius fama possit abluere, quam si hoc ipsa posse diceretur. Si autem quaeris, quomodo baptizent quos damnauit ecclesia, respondeo sic eos baptizare, quomodo baptizant quos damnauit deus, antequam de illis quicquam iudicaret ecclesia. qui enim mente peruersa uidetur intus esse cum foris sit, ab ipso Christo iam iudicatus est. ipse quippe ait: qui non credit iam iudicatus est, Paulus autem apostolus dicit: ecclesia subdita est Christo. non igitur debet ecclesia se Christo praeponere. ut putet baptizare posse ab illo iudicatos. a se autem iudicatos baptizare non posse, cum ille semper ueraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices sicut homines plerumque fallantur. baptizant ergo, quantum attinet ad uisibile ministerium, et boni et mali, inuisibiliter autem per eos ille baptizat, cuius est et uisibile baptisma et inuisibilis gratia. tinguere ergo possunt et boni et mali, abluere autem conscientiam non nisi ille, qui semper est bonus. ac per hoc etiam nesciente ecclesia propter malam pollutamque conscientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt, quod est ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. proinde et ipsi extra ecclesiam baptizant. omnia quippe ista monstra absit omnino ut in membris illius columbae unicae conputentur, absit ut intrare possint limites horti conclusi, cuius ille custos est qui non potest falli. qui tamen si confitentur et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tunc in membris columbae unicae numerantur nec tamen denuo baptizantur; ita et cum ab haereticis ueniunt cum ipso baptismate, quod et foris baptismo. sed non et cum ipsa mundatione, quam intus accipiunt, ut quod defuit praestetur, quod autem non mutatum est adprobetur.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
