Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Uestra, inquis, per uestros maiores traditionis et turificationis et per uos persecutionis crimine damnata conscientia est. de traditoribus quidem et turificatoribus, qui fuerint qui hoc nefas admiserint, non scripturis sanctis, sed famae hominum credidistis. quae si potest esse falsa bona de malis, cur non possit etiam mala de bonis? de persecutione autem hoc tibi breuiter iterumque responderim, quod cum respondissem Petiliano refellere minime ualuisti. in scriptura quippe sancta, quae neminem fallit, area dicta est ecclesia dei dominumque ipsum cum uentilabro esse uenturum et mundaturum aream suam, ut frumenta recondat in horreo, paleam uero conburat igni inextinguibili. aut ergo recte passi estis persecutionem aut, si modus christianus excessus est, palea nostra fecit, propter quam non fuerat area dominica deserenda, ne, quisquis ante tempus uentilationis ab area paleam refugeret. a frumento separatus palea fieret. tu autem, cum hoc non meum, sed sanctae scripturae testimonium refellere conareris. nullam persecutionem iustam esse posse dixisti; ubi ignoscendum tibi est nescienti scripturas, unde tibi uenire posset in mentem, quam iusta uoce sit dictum: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar, et ab ipso domino Iesu Christo in excellentissima prophetia: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. et alia multa diuina testimonia, quae persequi longum est, si tamen non mihi propter hoc uerbum calumniaris, ut, quoniam dixi: 'persequi longum est', persecutorem me diuinorum testimoniorum esse crimineris.