# Contra Cresconium 2.3

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.3

Sed ego in ea re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo et quando tecum ago iam Donatianos uoco, quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur; tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare et nuntia uestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui uides adhuc necessarium esse grammaticum. quodsi disciplina disputandi, siue illam dialecticam uelis appellare siue quid aliud, satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum, sicut non curo utrum ea ipsa dialectica uocetur, curo tamen, quantum ualeo, nosse ac posse disputare, hoc est ueritatem a falsitate in loquendo discernere, quia hoc nisi curauero perniciosissime errabo, ita non curo, utrum Donatistae an Donatiani peritius et litteratius declinemini, utrum postremo a Donato, uel qui primus extra ecclesiam sacrificauit uel qui hanc dissensionem maxime roborauit, an a Maiorino, qui primus contra Caecilianum uestrae partis episcopus ordinatus est, debeat uobis quando loquimur distinctionis causa indi uocabulum. quod tamen haeretici sitis et ideo, ne decipiatis, cautissime deuitandi, nisi diligenter demonstrare curauero, non paruam neglegentiae culpam pro mei officii sarcina incurram.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
