# Contra Cresconium 2.32

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.32

Mortui sunt, inquis. sed quid faceret, qui baptizandus ad eos ignarus accessit? nunc ergo faciat, quando illo prodito se agnouit a mortuo baptizatum. si enim conscientia propterea laedi non potuit, quia nesciuit, nunc incipit laedi, quia sciuit; uelut si tunica de latrocinio nesciens uestiretur, ex illo fit iniquitatis uestis illa, ex quo cognouerit, et ipse iniquus, nisi abiecerit, et qui nesciens uxorem duxerit alienam, ex illo fit adulter, ex quo didicerit, nisi discesserit. abiciat ergo et iste baptismum, quem se a mortuo percepisse cognouit. habet enim quod faciat, adhuc baptizari iterum potest. postremo scierit nescierit a mortuo baptizatus, quid ei prodest lauatio eius? stricta sententia est, sicut et tu ipse clamas, neminem excepit. a mortuo, inquam, baptizatus est, nihil ei prodest lauatio eius. mundate hominem baptizando, qui uiuitis, aut uos ipsos potius ab hoc errore mundate, ne talia sentiendo pereatis. contendis enim uelut aduersus me, ut nullum exceptum dicas in eo quod scriptum est: oleum peccatoris et: qui baptizatur a mortuo, nec te sentis nodum quo ligatus es renitendo constringere. hoc enim ago, hoc insto, hinc uos ad mutandam nanam peruersamque sententiam urgenter inpingo, ut in oleo peccatoris et mortui baptismo nullus mortuus, nullus peccator exceptus sit, sicut tu pro me uelut contra me loqueris. ita enim nec occultus excipitur, quo euertitur omne quod loqueris, ac sic rebaptizare coguntur, qui te talia docuerunt, omnes quos ab occultis malis baptizatos in hac uita repperire potuerint.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
