Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum uel schismaticum, ut, quisquis apud eos baptizatur, a mortuo (baptizetur, de quo dictum est: qui baptizatur, a mortuo) quid ei prodest lauatio eius? —quod uides quam praecipiti praesumptione sic accipiatur, ac si dictum sit: (qui baptizatur ab haeretico uel schismatico* —,nec sic contra nos esset, qui fatemur nihil prodesse homini baptismum Christi, si apud haereticos uel schismaticos baptizetur eis ipsis tribuens baptismum quo baptizatur, sed tunc ei prodesse incipere, cum transit ad corpus Christi, quod est ecclesia dei uiui. tunc enim sub eodem baptismo, quod et foris Christi erat, sed foris posito nihil proderat, mundatio proderit non ab eo, cuius manibus tinctus est, sed ab eo, cuius membris insertus est.