Latin
Book 2
Augustine, Contra Cresconium 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Sed arbitremur te conuictum correxisse: (quisquis eo crimine quod nostri obiciunt peccator inter omnes homines fuerit, ius sibi baptismatis non usurpet'. neque hoc contra nos est, quia, si etiam talis usurpauerit et dederit, non eum sibi usurpare debuisse dico, non autem dedisse non dico. ille uero qui accepit si homo bonus ab homine malo, si fidelis a perfido, si pius ab impio, perniciosum erit danti, non accipienti. illud quippe sanctum male utentem iudicat, bene utentem sanctificat. si autem et ille qui accepit inique accepit, nec sic rescissum, sed agnitum, quod peruerso oberat, correcto proderit sacramentum.