# Contra Cresconium 2.40

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.40

Uerba eius ex epistula ad Iubaianum inseruisti litteris tuis, quibus ei placuisse monstrares baptizandos eos esse in ecclesia catholica, qui fuerint in haeresi uel schismate baptizati. ego huius epistulae auctoritate non teneor, quia litteras Cypriani non ut canonicas habeo, sed eas ex canonicis considero, et quod in eis diuinarum scripturarum auctoritati congruit cum laude eius accipio, quod autem non congruit cum pace eius respuo. ac per hoc si ea. quae commemorasti ab illo ad Iubaianum scripta, de aliquo libro apostolorum uel prophetarum canonico recitares, quod omnino contradicerem non haberem. nunc uero quoniam canonicum non est quod recitas, ea libertate, ad quam nos uocauit dominus, eius uiri, cuius laudem adsequi non ualeo, cuius multis litteris mea scripta non conparo, cuius ingenium diligo, cuius ore delector, cuius caritatem miror, cuius martyrium ueneror, hoc quod aliter sapuit non accipio. non accipio, inquam, quod de baptizandis haereticis et schismaticis beatus Cyprianus sensit, quia hoc ecclesia non accipit, pro qua beatus Cyprianus sanguinem fudit. sed quia dicitis eum pro hac sententia legalia documenta firmasse, quamquam non ille documenta legalia firmare potuit. sed eis potius quaecumque recte sensit ipse firmauit. relinque ergo scripta Cypriani et ea ipsa legalia documenta, quibus eum dicis usum esse, commemora. si non ea demonstrauero uestram causam nihil adiuuare, uicisti. quapropter ita hoc Cypriani non accipio, quamuis inferior inconparabiliter Cypriano, sicut illud apostoli Petri, quod gentes iudaizare cogebat, nec accipio nec facio, quamuis inferior inconparabiliter Petro. uos autem, qui scripta Cypriani nobis tamquam firmamenta canonicae auctoritatis opponitis, quidquid de Cypriano contra uos proferre potuerimus, necesse est cedatis et iustum est ut uicti taceatis ac uos aliquando ab errore perniciosissimae dissensionis ad unitatem catholicam conuertatis.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
