# Contra Cresconium 2.45

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.45

Iterum dico, ecce ab hac inuictissima ratione dissimulare non sino: si non communicantes peccatis malorum propter ipsam tantum communionem sacramentorum mali perdunt bonos, quando in praeteritum ex haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. iam tunc ergo non erat ecclesia, quam Cyprianus teneret praedicaret nec unde postea Donatus exiret. si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit. nolite calumniari separati et ad ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios eius, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse tibi est accusare, mihi non est necesse defendere. accusa eos quantis uiribus potes. si innocentes fuerunt, nihil eis tamquam frumentis oberit uentositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil offuerunt. accusa quantum potes. uinco si non probas, uinco si probas; uinco, inquam, si non probas iudice te ipso, uinco si probas teste Cypriano. quid eos uis fuisse? si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? exstat ecclesia cunctis clara atque conspicua, quippe ciuitas quae abscondi non potest super montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, tamquam semen Abrahae, multiplicatum sicut stellae caeli et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat domini luce perfusam radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendere. haec aut in frumentis suis non accusaretur aut propter zizania non desereretur. unum horum uobis etiam uos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. ipsius enim uerba sunt adtestantis et dicentis: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
