# Contra Cresconium 2.49

Augustine, Contra Cresconium, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.49

Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adiuuit, cui de baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae caritatis corrigendum procul dubio dominus reuelauit, quia in ea uite permansit tamquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam, si quid in eo purgandum repperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. quamquam itaque ad errorem uestrum conuincendum et si uolueritis corrigendum satis superque potuerint ista sufficere, tamen, ne quisquam arbitretur aliquid te in epistula posuisse, quod refellere non ualerem aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum respondisse demonstrare non possem, sequenti uolumine cetera uideamus.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
