Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra itaque deinceps exultas et dicis: sequitur, ut omnia illa, quae n sancto Petiliano seu cuiuslibet sermo est scripta sunt, recte dicta concludam. ipsa enim uerba, quae uelut recte dicta concludis, non se recte dicta conuincunt, quia nec conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, cum maculosa dantis occulta est. ibi uictus cum ueritati adquiescere debuisses, ad falsam eius famam tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem prouocasti, quia neque adtenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala uita quisque mundari, et nemo fidem christianam sumit ab homine nec perfido nec fideli, sed ab illo, de quo scriptum est: fide mundans corda eorum. qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. nam si minister iustificat impium, consequens est, ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam. proinde si minister non audet dicere: 'crede in me\\ non audeat dicere: iustificaris a me).