# Contra Cresconium 3.14

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.14

Quae uero sequuntur ex epistula Petiliani abs te posita, ubi ait: quae C'urn ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, cum scriptum sit: arbor bona bonos fructus facit. et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de. spinis "'lias? et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui producit bona, et malus homo de thesauro cordis sui profert mala, satis aperteque conuincunt Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem, per quem baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat, ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur, ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens, dic mihi, cuius erit arboris fructus, dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem, de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum baptismi meretur habere, sed Christum, felicius incidit in ministrum latentem malum quam si inci-' disset in manifestum bonum. quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est, qui eius baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas falso bonam mali hominis famam, cuius radicem si quaesieris, inuenies fallentis astutiam, de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: non potest arbor mala bonos fructus facere. sed quia uerum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum opus bonum, sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum opus malum; qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si uult esse fructus, qui uento non corrumpatur et arbor, quae non eradicetur. quae cum ita sint, cum tu dixeris: ergo sequitur, ut omnia illa, quae a sancto Petiliano seu cuiuslibet sermo est scripta sunt, recte dicta concludam, puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
