# Contra Cresconium 3.16

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.16

Tu enim, cum de Optato loquereris, dixisti: ego quidem Optatum nec absoluo nec damno. si hoc ego, immo non tantum ego, sed omnis Africana catholica ecclesia, quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: (ego illos nec absoluo nec damno), parumne putas esse illis, quos hi baptizauerant, quorum nemo umquam Caecilianum uidit, quod de Optato sufficere credis eis, quos ille etiam suis manibus baptizauit? an quia de Caeciliano parentum uestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis, ideo putas nulli nostrum licere dicere: (ego Caecilianum nec absoluo nec damno\\ quod tibi licuit de Optato? sed factum est pro Caeciliano posterius iudicium transmarinum, uestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam conuelli non possunt, quid de Primiano facturi estis uestro episcopo Carthaginiensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano, iudicauerunt eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Bagaiensi, secundum quod iudicium non uult de se dubitari, sed ab omnibus uobis se extorquet absolui? unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absoluimus. sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: (nos Caecilianum nec absoluimus nec damnamus'. uiderint illi seu uestri seu nostri, quemadmodum de illo iudicauerint, ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. sed iam dixi, senti de Optato quod uis; neque enim est, unde conuincamus eum, qui non apud acta commisit, quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur teneretur moreretur. numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi uestri cum ceteris similiter nominatim expressis una eademque sententia Bagaitani concilii damnauerunt eosdemque non post paruum tempus cum omnibus quos damnati baptizauerunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet nobis garrire permittitur?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
