# Contra Cresconium 3.26

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.26

Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis uerbis hoc crimen exaggero? quod si uoluissem, fortasse mihi etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad uestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat uenenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus uelocibus ad effundendum sanguinem quomodo baptizarunt? numquid in his erat conscientia sancte dantium quae ablueret accipientium? numquid eos saltem fama bona uel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua euaderes, sed qua te praecipitares exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet 'famosi criminis reos'? redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus uestris episcopis credidisti, ante dilationis diem quomodo suscipiuntur in honoribus suis cum eis, quos extra ecclesiam cum Maximiano constituti in catena sacrilegii schismatici baptizauerant? unde a sacrilegio tanto expiantur, a catena illa unde soluuntur, labia eorum, os eorum a ueneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur, unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo uelociter cucurrerunt, unde manus a funesto opere perditionis emaculantur, unde ab inlicito incestu non membra corporis, sed animae purgatur affectus?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
