# Contra Cresconium 3.27

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.27

Nempe istam causam ut defendatis, uelitis nolitis, ad patrocinium ueritatis uenire cogimini, quae dicit baptismum Christi non solum per occultos, uerum etiam per manifestos malos, nec solum a conuersis, uerum etiam a peruersis datum habere inconcussam sui roboris firmitatem et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse, correctos autem etiam fraternis orationibus expiari per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum. ecce antequam ostendam, quam inpudenter tibi uestri episcopi de Maxiraiaoatendam susceptione mentiti sint, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam quam tota causa uestra subuersa sit, puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. uides enim nunc saltem, quam ueraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es, quam recte dixerim: si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur?, cum ipse fatearis eos, qui in Maximiani schismate perstitissent, meruisse sententiam qua non tenerentur, si intra diem dilationis se ecclesiae reddidissent. unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse cum quibus in uestram communionem recepti sunt. uides quemadmodum mortui baptizauerint, quia de illis, qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad uos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
