Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.34
Unproofread scanNot analysed yet
Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? puto non usque adeo frontem perisse de rebus humanis, ut ad purgationem Siluani adhuc putes sententiam recitandam, quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores, ne magis nos admoneas dicere ex epistula apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoraui, 'qui praedicas non tradendum tradis' et: in quo alium iudicas. temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. sed postea, inquis, Ursatio et Zenophilo persequentibus cum c<communicare noluisset, actus est in exilium. immo qui iam traditor fuit permanere etiam haereticus uoluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. haec tu profecto falsa esse dicturus es et pro uestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. quod quidem forsitan non ualebis, non inueniendo quid proferas. sed fac te inuenisse, fac protulisse: tantane furis inpudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere quam eis, quae proferuntur a nobis? aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum, aut si aliquid putas contra uestros a nostris esse confictum, cur non et a uestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? ergo pro humanis factis aut et hinc et inde manifestatis aut ex utroque latere incertis ne, qui in unum deum credimus,. litigemus, quod certum et diuinum munus est, in Christi gratia concordemus. cum enim gesta maiorum nostrorum atque uestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius, si autem permittitur, quid sufficientius? neque enim sicut incertum est a quibus extiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.