# Contra Cresconium 3.35

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.35

Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est, quandoquidem Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. non dixit 'suspicamur opinamur arbitramur conicimus credimus', sed (cernimus) dixit. o uerbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non diuideretur! si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione sacramentorum Christi, ne ante litoris tempus retia disrumpendo fias, quod tolerare noluisti. ista dicerem. si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis; immo hoc uero tempore "nec ista iam dicerem; non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor uiuere. quodsi mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot Christianas gentes quibus non demonstratur? deinde ego ipse si nunc disco, quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? baptismum quippe Christi me accepisse sciebam; uos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
