# Contra Cresconium 3.36

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.36

Cur ergo heri baptizatum hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat hodie doceatis? nesciens a quali acceperit baptismi accepti non erat reus: modo abs te hoc didicit, baptismi rescissi quare fit reus? nam siue consenserit documentis tuis siue non consenserit, qui Christi baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaueris eum scisse a quo acceperit, nec secundum uos recte poteris baptizare. iam nunc auerte ab studio partium mentem tuam et considera, quam innumerabilis multitudo christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores; quanto magis in cetero orbe terrarum quantam multitudinem nisi, cum baptizaretur, scisse conuiceris, aut baptizandam dicere non audebis aut iudicare de occultis cordis audebis! et ubi est — quod tibi placet — quae abs te interposita est diuina sententia: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro? crede orbi christiano dicenti tibi: 'baptismum Christi scio, qui fuerint traditores in Africa uel ubilibet ignoro. quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me diuina rescindas fac te scelus alienum modo mihi probare; quod dicis, hoc cum baptismum acceperam nesciebam. si propter eos, quos nunc mihi prodis, (baptizare me uis, debes etiam) baptizare eos, qui nescientes ab adulteris acceperunt quos modo prodideris'. quid ad haec dicis nisi: 'non est sanctum, non est mundum nisi quod uoluero et quando uoluero'?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
