Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.37
Unproofread scanNot analysed yet
In hac re testis est, inquis, totius orbis paene conscientia. respondetur tibi: in hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. hoc, inquis, maiores nostri a suis parentibus acceperunt. respondetur: sed errantes ab errantibus aut calumniantibus; nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt. non olim defuncti sunt, inquis, qu. i traditionis huius facinus per' quos et quibus locis admissum sit cognouerunt. respondetur: hoc et nostri pro suis partibus dicunt. extant, inquis, etiam libri, quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est; sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confess-we respondetur tibi haec et nostris pro suis partibus non deesse. aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis ecclesiis persuadere, quas scriptas in libris diuinis et canonicis legimus, aut, quod tu dixisti de Optato, nec absoluamus dubia nec damnemus et pacem Christi. cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.