# Contra Cresconium 3.41

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.41

Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego diuinum tradiderim testamentum? adiungis enim: sed ille qui tradidit te creauit, deinde contexis quae tibi bene sonare uidebantur: (a) fonte deducitur ri.rms et caput membra sequuntur. sano capite. omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit et post haec quasi in extremo concludis: non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, in his omnibus uerbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non conuincere potuisti. ego autem nec eius innocentiam mihi ereatricem uel fontem caputue constituo. sed tu ad illud redis in quo Petilianus errauit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non me uenire in maledictum de quo scriptum est: male dictus omnis qui spem suam ponit in homine, cum te aliunde non inuoluas nec, cum resilueris, in aliud recidas.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
