Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et testimonio me admones de scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. dicis enim propter hoc scriptum esse: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis nec aduertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo dei populo scinderentur. si ergo licuit regi Dauid Samuheli Esaiae Hieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis dei inter contemptores legis dei mandata seruare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et uera uerba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in uniuerso mundo, sicut apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta ecclesia separari? numquid aliqua sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda uel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, qui illa legerent adprobarent, ipsi ab ecclesiae se unitate diuiderent; in quorum diuisione me si uideres, tunc me dicere deberes esse in ecclesia traditorum. quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea conputarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.