Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam, iudicatum est. respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis uestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. si post primum quos baptizauit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum! ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltiadis Romani absolutus est praesens. adhuc nos de illo certos esse non uultis: saltem dubitare permittite. uincit enim uos non solum qui Caecilianum. scit innocentem, uerum etiam qui nescit nocentem. uos . autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt (nouimus) et qui dicunt (non nouimus qualis fuerit Caecilianus). non sunt baptizandi quos baptizauit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizent Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in ecclesia constitutos, quam spiritus sanctus uelut aream cum palea praenuntiauit, nequaquam nos aliena peccata' non imitata macularent. et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, uerum etiam rebaptizandi iudicamur. itane agitis, sicine cuncta peruertitis, tantumne re uera nobis licere arbitramini, ut quod uultis sit sanctum, quod uultis inmundum? cohibete uos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.