# Contra Cresconium 3.45

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.45

Iam illud, quod dixi: quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis inprobe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter r tolerant, quam fallaciter refellere uoluisti, prorsus & non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem! ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem uobis pro pace unitatis fieri debere. quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: 'si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in uos quamuis inprobe faciunt'. quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere uoluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed breuitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse uidereris. cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in uos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in ecclesia mali, non propter eos ecclesiam deserendam, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? neque enim uos amplius quam nos persequuntur, qui uos inique persequentes dant uobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, uobis autem uulnus grande tristitiae.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
