Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.47
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges. aduersus errorem uestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera ui congrui uigoris exertas. episcopus catholicus a Thubursicubure Seruus nomine cum inuasum a uestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato uestris armatis inruentibus uix uiuus aufugit. a quibus pater eius presbyter aetate ac moribus grauis ea caede, qua uehementer adflictus est, post dies paucos excessit e uita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi Caluianensis euicerat, quam uestri inlicite aliquando usurpauerant. hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum: sanguine obpleuit. acceperat autem et grande uulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur. nisi maior eorum crudelitas per occultam dei misericordiam profuisset. nam cum membris ex ea parte nudatis semiuiuus insuper pronusque traheretur. exundantes uenas latenter puluis obstrusit. inde nostrorum manibus cum ferretur; rursus illis inruentibus uiolenter extortus est grauiusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso uix extremum spiritum tenens. ibi eum transiens quidam pauper inuenit. cum uentris exonerandi causa ad eum deuertisset locum. agnouit autem, cum pauidus suam coniugem adcerseret. quam procul uerecundia dimouerat, lucernam ferentem. tunc eum ambo peruexerunt domum uel miserando uel aliquid etiam lucelli sperando, cum siue uiuus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. quid plura? mirabili curatione sanatus est, uiuit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. hunc ad transmarinas terras occisum a uestris fama nuntiauerat et eius facinoris inmanitas grauisque indignatus, quaquauersum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commouerat. quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes uix crederent uiuum, non temere illa iactasse uidebatur occisum. hic cum illic inuenisset collegam Thubursicensem, quem paulo ante commemoraui, et alios nonnullos similia uel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria reuertendi ulla facultas patere uideretur, et quia circumcellionum uestrorum nobilis furor horrendum praebens uestris clericis satellitium usque quaque odiosissime innotuit, ingens in uos conflagrauit inuidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra uos leges excitarentur et istae conderentur nouae. quarum tamen uniuersarum seueritas si uestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saeuitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. his enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica inmanitas plectitur, immo uero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.