Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemue de ecclesia non posse separari. audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. quam tibi bene sonare uisa sunt, quae in una re uarie repetisti: quid hoc praecepto, inquis, dici inifju-ius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet inmundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? breuiter respondeo: nec maculosus nec sordidus nec inmundus nec infidelis nec criminosus est Christus, qui dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, faciens nos certos de bonis suis, ne malis uitiaremur alienis. nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum baptismum non rescindis, nonne omnia tibi uerba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus et abluit sordidus et emundat inmundus et dat infidelis fidem et criminosus efficit innocentem? non, inquis, ipse, sed fama eius bona quamuis inanis et falsa. hinc non uis ut ego exclamem: o scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum, sed potius extra omne caelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum. non te ipsum dico, quem correctum uolo, sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit uera uita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona uita, ut (ad) hominem sanctificandum, quando ministri latet iniquitas, ministra deo militet falsitas? hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus: siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi deus.