Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.54
Unproofread scanNot analysed yet
Aufer itaque de medio superuacuas inuidias molestiarum, quas regalibus iussis pro uestro errore patimini perparuas et prope nullas pro magno furore uestrorum, inputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut uestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non uoluntate. neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniurauerant, in armatos a quibus deducebatur inruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant inputanda. omitto quod etiam uoluntarias mortes, quas ipsi. sibi ingerunt. in nos mentiendo transfertis. nam de Marculo quod se ipse praecipitauerit audiui. quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem Romanam iubere potuisse Romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano uocabulo errantes proprium sit haeresis uestrae. unde quid prodest, quod conciliis suis hoc uestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio cotidie funestentur? dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit uideri, quid autem uerum sit deus nouerit. de aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid uel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesiui.