Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.56
Unproofread scanNot analysed yet
Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra ueritatem ferunt; cum in ueritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa ueritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. rex Nabuchodonosor peruersus legem saeuam dedit, ut simulacrum adoraretur. idem correctus seueram, ne deus uerus blasphemaretur. in hoc enim reges, sicut eis diuiuitus praecipitur, deo seruiunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, uerum etiam quae ad diuinam religionem.