# Contra Cresconium 3.58

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.58

Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noueris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad baptismi quaestionem uel ad alienorum peccatorum in ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, uerum etiam quod ad persecutionis inuidiam, in qua quidem uestri in nos omnia Romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noueris terminari. nam si concilii Bagaiensis episcoporum uestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse uidebatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa uerba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant, dilationem autem redeundi ad communionem uestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianumque damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est. non interfuerunt — neque enim omnes interesse potuerunt ant «K more debuerunt —, plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui uerba ipsa, quae obscure non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo aduertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo uel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me uerum dicatur adtende. neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegauerunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant aduersus eos, ut de basilicis pellerentur.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
