# Contra Cresconium 3.6

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.6

Deinde commemoras uerba mea, quod dixerim: semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. dixi plane et dico nec tu omnino respondere potuisti. uideris enim quasi subcubuisse tanto ponderi ueritatis, cum subiecisti: hoc et nos suademus, hoc uolumus . Deinde rursus subponis hominem, in quo spem constituat accepturus: sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius fiat. et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister an iustus. ubi respondeo ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat deus, imitatione boni ministri ad uitam bonam facilius erigatur; unde dicit apostolus Paulus: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. ad hominem uero baptizandum et sanctificandum si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur, tanta est in accipientibus baptismorum uarietas, quanta in ministris diuersitas meritorum. si enim, quod sine controuersia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem baptismum dedit secundum istam uestram uanam peruersamque sententiam, et si meliorem baptismum dedit, profecto eis, quos a se non baptizatos gratulatur, inuidit. porro si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur. et ideo per ministros dispares dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est. Non ergo, sicut inaniter inueheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus, sed discernimus humana merita, non sacramenta diuina, quae tu quoque ui ueritatis adductus et haereticae contentionis oblitus nobis et nobis non alia, sed una eademque esse dixisti.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
