# Contra Cresconium 3.62

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.62

In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii -conditum est, uerum etiam ipsius dilationis. ergo a die VIII Kalendarum Maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad VIII Kalendas Ian, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. inuenitur autem postulatio apud Herodem proconsulem uide quanto post dicta aduersus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et Adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: post consulatum dominorum nostrorum Arcadii ter et Honorii iterum Augustorum VI Nonas Mart Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit : Peregrinus presbyter et seniores ecclesiae Mustitanae et Adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur:cum ecclesiae catholicae sanctitatem uir memoriae uenerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius obseruantia nutrita coaluit. sedcum eius religionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam uenena polluerent, multorum coetus antistitum in unum deo conspirante collectus hominem uel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnauit. eos quoque, quos alienae praesumptionis error (ad)traxel'at, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris admonitione conpescuit. sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem.inter quos etiam Felicianus quidam,, qui primo recta sectatus deprauationis huius adtaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, [et] ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui. uides nempe usque ad huius postulationis diem ab illo praestitutae dilationis quod trium fere mensum tempus effluxerit. producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus. usque. ad Theodorum proconsulem, hoc est usque anni alterius diem XI Kl Ian, quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Adsuritani fuerat subrogatus, allegauerunt memorati proconsulis iussionem, cum a foris erant a communione uestra et eiusdem communionis uestrae inimici in iudiciis publicis arguebantur et expellendi de locis deo summo consecratis tamquam sacrilegi petebantur.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
