# Contra Cresconium 3.67

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.67

Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. quod uestri apud Conatantinum tunc imperatorem accusauerunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. dictam esse causam et ad debitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi 'malorum omnium fontem' dixerunt et apud eundem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiua. resistitis reclamatis repugnatis apertissimae ueritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia deprauatum; eo quippe est inpudentior uictus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. uerumtamen inter omnia illa uestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores uestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusauerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. unde nobis, sicut uobis uidetur, grauissimam concitatis inuidiam, quia uicti patimini quod uictores utique faceretis, uelut si Danihelem criminari uellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi uoluerunt. optinemus etiam, quodlibet de iudicibus, (a quibus) praesens iudicio transmarino absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores uestri Caecilianum accusauerunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia siue sentiatis siue fingatis, omnes tamen, qui tunc erant uel in propinquis uel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit peruenire, non debuisse accusatoribus uictis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus uictis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
